Tertia Sessio Anno Bismillesimo Sexto Decimo

Sessionis relatio

Conuenerunt sodales gregis in aula palaeographica Scholae Normalis Superioris hora prima postmeridiana. Aderant autem sodales quinque:  Isabella Mardones, Robertus Λαμπροκλῆς Salazar, qui constituta die sessionem gessit, Bastianus Montanus, clarissimus Clemens atque Esther recentiores comites nostri. Bastianus autem pransum tantum uenit nec uoluit, uel auctoris causa, quem lecturi eramus postea, nobiscum manere.

Quibus de rebus locuti simus

Itaque primo, dum prandemus, uariis de rebus una uersantes collocuti sumus.  Nam, quoniam Robertus mane eodem die confabulatus erat cum amico alio Latine ope computatri, sermo ad Viuarium Nouum uertit: quid esset? qui in illo habitarent? quae disciplinae docerentur atque a quibus hominibus? Isabella autem Mardones percontantibus ceteris fabulam de Abio Warburg narrauit, Estherque de fabulis scaenicis quas inter dies Saturni Solisque cum histrionibus aliis discunt sub Philippo Brunet, nec Bastianus nec Clemens non multa uerba fecerunt.
Cum uero Montanus noster discederet, sicut ante septem dies nonnullos uersus e Ouidii Nasonis Arte Amatoria legimus, quibus medio in altero libro operis illius fabula Icari patrisque eius Daedali narratur. Qui artifex a Minoe rege cum filio clausus in labyrintho Minotauro structo, cum effugere non potuisset,  secum reputans mente consilium concepit, praeclusis ianuis,  mari a Minoe obtento, cum iter per terras non liceret suscepi, caeli alarum cera confectarum ope petere uias. Nec tamen satis tempore frui nobis licuit, ut fabulam pellegemus uideremusque quomodo res euentura esset misero Icaro, sed quo tantum pacto Daedalus faber pinnas cera utenda confecerit, quantumque hac gauisus sit nouitate.

Post septem autem dies carmen aetatis Medioaerualis legemus.