Prima Sessio Anno Bismillessimo Decimo et Sexto

Sessionis relatio

Conuenerunt sodales gregis in aula palaeographica Scholae Normalis Superioris hora prima postmeridiana. Aderant autem sodales tres:  Isabella Mardones, Robertus Λαμπροκλῆς Salazar, qui constituta die sessionem gessit ac Paulus noster Galuanus, qui urbem Bristolium reliquens ad nostra se recepit hiberna, ut  Latine nobiscum loqueretur.
Neque ullum prandium tempestatis causa officiosissimae actum est.

Quibus de rebus locuti simus

Quae Seneca ori apposuit Nuntii in fine fabulae suae de Oedipo Rege una legimus. Nec minimis cum difficultatibus obuiam uenimus, nam primo oratione non soluta sed uersibus usi sumus. In paene extrema parte fabulae tragicae Oedipi a Seneca Minore conscriptae Nuntius narrat Phorbam pastorem nollentem mentem aperire percontatur unde se cognouerit. Itaque certiorem facit Oedipoda praeterito de tempore, quo agellas ad Citherionem pascenti transfixis pedibus puer regius Thebanus datus, quem oraculum praenuntiauerat concubiturum matre cum sua, patremque suum interfecturum. Quam foedacum audierit, ita fatum miser agnouit suum aerumnosum, ut statim e conclauibus ruerit fugiens dum petit intima penetralia domus. Quae autem postea acciderint aerumnae hic Nuntius nuntiat. Tum plangere Regem fataque sua odi coepit, ac poenas dare scelerorum tam infaustorum causa. Nuntius autem illum furioso cum leone confert, ex Libya orto, Regem qui se non dignum esse putat qui morte sibi consciscenda poenas det. Nec enim satis es pro criminibus eius  uel semel mori. Itaque constituit se iterum iterumque sicut mortuum acturum uitam suam, scilicet noctem aeternam petens, dum sibi oculos perfodat. 


Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *