Prima Sessio anni MMXV (bismillesimo quinto decimo) – Première séance de l’année 2015

Sessionis relatio

Conuenerunt magno cum gaudio sodales gregis in aula palaeographica Scholae Normalis Superioris Mercuri die hora decima antemeridiana. Aderant autem sodales quinque : Bastianus Montanus, qui constituta die sessionem gessit, Ludouica Brouard, Roberto Λαμπροκλῆς Salazar, et duo etiam  sodales.

Quibus de rebus locuti simus

Allato scripto quod e libro Titi Liuii secundo excerptum erat, de Gaii Mucii Scaueolae uitam, uel potius fabulam Bastiano regente legimus.

Nam, ut solet fieri quandocumque in incipiendo libro quodam nonnulla praefantur scriptores, ait Gellius se opus suum confecisse, non accuratissime et ordine omnium partium seruato, sed item ut qui sibi annotationes colligunt accumulantque, cupidi permulta ac uaria cognoscendi. Is tamen, etsi cupidine ualde commotus eadem, adnotationes et commentationes suas minime festiue uoluit parare, sed potius parce modesteque diuulgare. Itaque titulos exornatissimos, exquisitos, facetos, artificiosos, quantum potuit, uitauit atque inscriptionem elegit uerissimam, quae ad tempus locumque in quibus opus composuit suum referuntur, nempe « Noctes Atticas ».
Post uero lectionem confectam scrutati sumus, immo ignaue percurrimus excerpta e opere a Thoma Elssaeser Belga magistro anno MCMIX Bruxellis edito, quem re uera magno usui esse nobis omnes arbitrati sumus ,  cui inscribitur « Nos in schola Latine loquimur ». Capitulum enim, in quo de scriptione agitur, legimus nec pauca uerba inuenimus, sed copiam magnam dictionum Latinarum.

Quid de Gellio liceat dicere

Enimuero Gallium Latinitatem miram coluit, qua oppido fructi sumus, nec tamen liquet quid in mente agitauerit, cum ea scripsit. Verum liber suum, etiamsi arduus interdum sit, at tamen copia rarorum uerborum gaudium maximum legentibus affert. Qualisnam est liber? Garrulus, copiosus, disparilis, siue dispar, celer. Quin etiam didicimus eum indiscincte ac promisce quae libitum fuerit scribere, ludendi causa, quasi commentariis siue aduersariis adnotationes indidisset, porro breuiter et indigeste et incondite ex auditionibus, lectionibusque utraque lingua scriptis.

Λαμπροκλῆς conscripsit


Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *